Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat. Nam gloriam, honorem, imperium bonus et ignavus aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita, insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur. | Mas primeiro a ambição, mais do que a avareza, exacerba o espírito dos homens, ela que, no entanto, era um vício mais próximo da virtude. Pois tanto o bom quanto o covarde desejam para si honra, glória e poder, mas aquele se empenha no caminho verdadeiro, enquanto este, que se afasta das artes do bem, serve-se de fraudes e faláscias. A avareza possui um entusiasmo pelo dinheiro que nenhum sábio deseja, ela, como que impreganada de venenosos males, efemina o corpo e a alma viril, sempre infinita e insaciável, não se diminui nem pela abundância, nem pela carência. |
[1] Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. [2] Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare. [3] Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae: [4] superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, [5] conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. [6] Est autem quaestus magnus pietas cum sufficentia. [7] Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. [8] Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. [9] Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. [10] Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis. [11] Tu autem, o homo Dei, haec fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. [12] Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. [13] Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, [14] ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, [15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: [16] qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen. [17] Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo ( qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum) [18] bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, [19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. [20] O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae, [21] quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. | [1] Todos os servos que estão debaixo do jugo estimem os seus amos por dignos de toda a honra, para que o nome do Senhor e a sua doutrina não sejam blasfemados. [2} E os que têm senhores fiéis, não os desprezem, porque são irmãos; antes os sirvam melhor, porque são fiéis e amados, como participantes que são do benefício. Isto ensina tu, e admoesta. [3] Se algum ensina doutrina diferente desta, e não abraça as sãs palavras de nosso Senhor Jesus Cristo, e aquela doutrina que é conforme a piedade, [4] É um soberbo que nada sabe, mas antes titubeia sobre questões e contendas de palavras, de onde se originam invejas, brulhas, blasfêmias, más suspeitas. [5] Altercações de homens perversos de entendimento, e que estão privados da verdade, crendo que a piedade é um mero interesse. [6] Mas a piedade é um grande lucro, com o que basta. [7] Porque nada trouxemos para este mundo, e é sem dúvida que não podemos levar nada dele. [8] Tendo pois com que nos sustentarmos e com que nos cobrirmos, contentemo-nos com isto. [9] Porque os que querem fazer-se ricos caem na tentação, e no laço do diabo, e em muitos desejos inúteis e perniciosos que submergem os homens no abismo da morte e da perdição. [10] Porque a raiz de todos os males é a avareza, a qual cobiçando alguns se desencaminharam da fé, e se enredaram em muitas dores. [11] Mas tu, ó homem de Deus, foge destas coisas, e segue em tudo a justiça, a piedade, a fé, a caridade, a paciência, a mansidão. [12] Há-te com valor no santo combate da fé, trabalha para levar a vida eterna, para a qual foste chamado, havendo também feito boa confissão, ante muitas testemunhas. [13] Eu te mando diante de Deus, que vivifica todas as coisas, e diante de Jesus Cristo, que sob Pôncio Pilatos, deu testemunho da verdade, por uma boa confissão; [14] Que guardes o mandamento sem mácula e repreeensão, até à vinda de nosso Senhor Jesus Cristo. [15 A qual mostrará a seu tempo o bem-aventurado e só Poderoso, o Rei dos reis, e o Senhor dos senhores; [16] Aquele que só possui a imortalidade, e que habita numa luz inacessível; a quem nenhum dos homens viu, nem ainda pode ver; ao qual seja dada honra e império sem fim. Amém. [17] Manda aos ricos deste mundo que não sejam altivos, nem esperem na incerteza das riquezas, senão no Deus vivo (que nos dá abundantemente todas as coisas para o nosso uso). [18] Que façam bem, que se façam ricos em boas obras, que dêem, que repartam francamente, [19] Que façam para si um tesouro, como um fundamento sólido para o futuro, a fim de alcançarem a verdadeira vida. [20] Ó Timóteo, guarda o depósito, evitando as profanas novidades de palavras e as contradições de uma ciência de falso nome, [21] Da qual, fazendo alguns profissão, descaíram da fé. A grala seja contigo. Amém. |
Ad primum sic proceditur. Videtur quod cupiditas non sit radix omnium peccatorum. Cupiditas enim, quae est immoderatus appetitus divitiarum, opponitur virtuti liberalitatis. Sed liberalitas non est radix omnium virtutum. Ergo cupiditas non est radix omnium peccatorum. Praeterea, appetitus eorum quae sunt ad finem, procedit ex appetitu finis. Sed divitiae, quarum appetitus est cupiditas, non appetuntur nisi ut utiles ad aliquem finem, sicut dicitur in I Ethic. Ergo cupiditas non est radix omnis peccati, sed procedit ex alia priori radice. Praeterea, frequenter invenitur quod avaritia, quae cupiditas nominatur, oritur ex aliis peccatis, puta cum quis appetit pecuniam propter ambitionem, vel ut satisfaciat gulae. Non ergo est radix omnium peccatorum. Sed contra est quod dicit apostolus, I ad Tim. ult., radix omnium malorum est cupiditas. Respondeo dicendum quod secundum quosdam cupiditas multipliciter dicitur. Uno modo, prout est appetitus inordinatus divitiarum. Et sic est speciale peccatum. Alio modo, secundum quod significat inordinatum appetitum cuiuscumque boni temporalis. Et sic est genus omnis peccati, nam in omni peccato est inordinata conversio ad commutabile bonum, ut dictum est. Tertio modo sumitur prout significat quandam inclinationem naturae corruptae ad bona corruptibilia inordinate appetenda. Et sic dicunt cupiditatem esse radicem omnium peccatorum, ad similitudinem radicis arboris, quae ex terra trahit alimentum, sic enim ex amore rerum temporalium omne peccatum procedit. Et haec quidem quamvis vera sint, non tamen videntur esse secundum intentionem apostoli, qui dixit cupiditatem esse radicem omnium peccatorum. Manifeste enim ibi loquitur contra eos qui, cum velint divites fieri, incidunt in tentationes et in laqueum Diaboli, eo quod radix omnium malorum est cupiditas, unde manifestum est quod loquitur de cupiditate secundum quod est appetitus inordinatus divitiarum. Et secundum hoc, dicendum est quod cupiditas, secundum quod est speciale peccatum, dicitur radix omnium peccatorum, ad similitudinem radicis arboris, quae alimentum praestat toti arbori. Videmus enim quod per divitias homo acquirit facultatem perpetrandi quodcumque peccatum, et adimplendi desiderium cuiuscumque peccati, eo quod ad habenda quaecumque temporalia bona, potest homo per pecuniam iuvari; secundum quod dicitur Eccle. X, pecuniae obediunt omnia. Et secundum hoc, patet quod cupiditas divitiarum est radix omnium peccatorum. Ad primum ergo dicendum quod non ab eodem oritur virtus et peccatum. Oritur enim peccatum ex appetitu commutabilis boni, et ideo appetitus illius boni quod iuvat ad consequenda omnia temporalia bona, radix peccatorum dicitur. Virtus autem oritur ex appetitu incommutabilis boni, et ideo caritas, quae est amor Dei, ponitur radix virtutum; secundum illud Ephes. III, in caritate radicati et fundati. Ad secundum dicendum quod appetitus pecuniarum dicitur esse radix peccatorum, non quia divitiae propter se quaerantur, tanquam ultimus finis, sed quia multum quaeruntur ut utiles ad omnem temporalem finem. Et quia universale bonum est appetibilius quam aliquod particulare bonum, ideo magis movent appetitum quam quaedam bona singularia, quae simul cum multis aliis per pecuniam haberi possunt. Ad tertium dicendum quod, sicut in rebus naturalibus non quaeritur quid semper fiat, sed quid in pluribus accidit, eo quod natura corruptibilium rerum impediri potest, ut non semper eodem modo operetur; ita etiam in moralibus consideratur quod ut in pluribus est, non autem quod est semper, eo quod voluntas non ex necessitate operatur. Non igitur dicitur avaritia radix omnis mali, quin interdum aliquod aliud malum sit radix eius, sed quia ex ipsa frequentius alia mala oriuntur, ratione praedicta. | Quanto ao primeiro, assim se procede. Parece que a cupidez não é a raiz de todos os pecados. Ora, a cupidez, que é o desejo desordenado das riquezas, opõe-se a virtude da liberalidade. Mas a liberalidade não é a raiz de todos os vícios. Logo, a cupidez não é a raiz de todos os pecados. Ademais, o desejo dos meios [lit. daqueles que são para o fim] procede do desejo do fim. Mas as riquezas, cujo apetite é a cupidez, não é desejada senão como sendo útil para outro fim, como se diz em I Ética. Logo, a cupidez não é raiz para todos os pecados, antes procede de uma outra raiz anterior. Ademais, frequentemente ocorre que a avareza, outro nome para cupidez, surge de outros pecados; como quando um homem deseja dinheiro por causa de ambição; ou para satisfazer a gula. Logo, ela não é a raiz de todos os pecados. Porém, contrariamente disse o Apóstolo em I Timóteo: a cupidez é a raiz de todos os males. Respondo que segundo alguns a cupidez é dita de múltiplas maneiras. De um modo, como o apetite desordenado das riquezas. |